LAVREOLA
LOGOS·TELARIS·LATINVS

NOVA · TABVLARIVM · NEXVS · AVCTOR · FAVTRIX


MMVI·IX·VIII : DIE·VENERIS : A·D·VI·ID·SEPT

DE RECITATIONIBVS

Recitationes faciam forsitan quoque hebdomade, si mihi tempus licebit, de argumentis quae hic scribo. Vnam iam perfeci et infra de planetis apposui. — Meque excusatum habeatis, quod identidem PROSERPINAM recitatione dixi, cum PROSERPINA littera 'i' breui mihi fuit dicenda. — Spero uos placitos audituros!


MMVI·IX·VII : DIE·IOVIS : A·D·VII·ID·SEPT

DE PLANETIS SYSTEMATIS SOLARIS

Audiatis:

Die Solis a.d. VI kalendas Septembres infra scrispi de Plutone demisso, nec enim huic consilio assentior, Pluto enim planissime planeta est. Sed quid quidem, egomet mecum concogitaui, constat planetam?

De Cerere asteroeide putaui, quam astronomi hoderni planetam esse negant. Sed quam ob rem? Quod Ceres prima est inter asteroeides repta, kalendis Ianuariis anno MDCCCI a Iosepho Piazzi. Iosephum Piazzi ipsum uero se putasse planetam repperisse satis constat, ac nempe alii astronomi temporis diu considerauerant Cererem plantem esse inter Martem et Iouem. Sed deinde alia corpora Cereri uicina inuenta sunt: Vesta, Pallas, Hygeia, Iuno. Sed uidemus Vestam hac imagine haud planetam esse ob formam irregularem:

Posteaquam tot alia inuenta, recensuere astronomi Cererem et Vestam et alia corpora quae inter Martem and Iouem repta essent non planetas, sed aliquid nouom esse, asteroeides, id est Graece "astris similia." Re uera, astra omnia — quae corpora sunt caelestia, uerbi gratia Mars et Venus planetae, Sol stella, aliae stellae, alii planetae — rotunda sunt ueluti sphaerae. Sed hi asteroeides non rotundi sunt, non sphaerici prorsus, sed forma irregulares et inaequales. Confracti sunt asteroeides, et pauli, fortasse centum, ducentum khiliometrorum longitudine, ac plurimi pauca khiliometra longi sunt, nisi breuiores. Exempla formarum:

Lex est quaedam a Titio et Bode confecta qua planetarum orbitae praedici possunt. Id est, hac formula:

a = 0.4 + 0.3k

qua a est longinquitas planetae cuiusdam, et k est 0, 1, 2, 4, 8, 16, 32, 64, 128... . 0.4 et 0.3 sunt partes astronomici unitus ("AU"); unus AV est longinquitas Telluris orbitae radii a Sole. Ac satium bene fungitur; ecce schema planetarum:

planeta
numerus
Lex Titii Bodeque (AV)
radius uerus (AV)
MERCVRIVS
I
0.40
0.39
VENVS
II
0.70
0.72
TERRA
III
1.00
1.00
MARS
IV
1.60
1.52
-
V
2.80
2.8
IVPPITER
VI
5.20
5.20
SATVRNVS
VII
10.0
9.54
VRANVS
VIII
19.6
19.2
NEPTVNVS
-
-
30.1
PLVTON
IX
38.8
39.4

Ergo confundebantur astronomi, quando et Mercurius et Venus et Terra et Mars, Iuppiterque Saturnusque Vranusque optime formula positi uiderentur, nec enim V planeta exsisteret.

Deinde Piazzi Cererem inuenit anno MDCCCI. Postea Ceres et alia corpora quae omnia 'asteroeides' appellantur regionem inhabitare cognita sunt inter Martem Iouemque, quae regio Cingulum Asteroeidicum nota est. Itaque Ceres est asteroeides. Re uera? Aspiciamus Cereris formam:

Idú! asteròs plánes te kaì kykliós! Eurékamen!

Et aliae Cereris imagines:

Videlicet superficiem habet Ceres uariatam, etiam craterem magnam et albam. Atque etiam notabilius: sphaerica est eius forma. Non est asteroeides, sed astrum proprium. Sequenti pictura uidere possumus Cererem iouenem asteroide in eius superficiem percutiente illam craterem efficiente:

Quidam astronomorum numeri negant Cererem planetam esse, sed quam ob rem? Consilio recenter ab IAV facto legimus planetam orbitam suam uerrisse debere, ergo nec Pluto nec Ceres planetae esse possunt quia in eorum orbitis alia sunt corpora. Sed, etiam Terrae et Ioui et Saturno tanta totque sunt corpora asteroeidica quae hi planetae numquam uerrerint. Itaque prauom ac stultum sit consilium aperte dicatur. Ante hoc consilium factum, alterum fuerat quo et Ceres et Pluto et alia corpora magna et rotunda planetae fuissent: "Corpus est planeta si D milia passuom saltem constat suam diametrum, si Solem orbitat, sique massam habet saltem 1/12,000 Telluris." Cereris diametrum 950 km tenet atque massam satiam. Ecce imago qua formae multorum corporum Martis arcu posito iuxtum se uideri possunt:

Quamobrem Ceres planeta integra non est, tot asteroeidibus confractis cum ea orbitantibus? Putatur Iouem planetam permaximum Cereri non licuisse integram fieri, propter Iouis ingentem grauitatem. Ceres tertiam partem (multam!) constat massae Cinguli Asteroeidici, dum alia corporcula reliquam constant. Etiam imaginari possumus Cererem, non solam sed uelut cubile inter milia miliorum apium per spatium uolitantium, namque asteroeidica una cum ipsa Cerere systema unum caeleste constant. Ceres quidem optime appellata est, namque eius nomen a radice 'crescendi' trahitur; Ceres enim corpus caeleste semper crescet, asteroeidibus Cinguli aeterne in eius faciem adiicientibus in perpetuom.

Hac imagine inspici potest Cereris uti putatur interior:

Qua scribitur "Ceres' layers" id est "Cereris strata;" "Thin, dusty outer crust," "Crusta exterior tenuis, puluerulenta;" "Water-ice layer," "Stratum glaciei aquaeque;" "Rocky inner core," "Cor interius petrosum."

Ceres est planeta perpusillus, sed planeta est certe.

Audiatis partem II:

Quod igitur at alios nouos planetas attinet, unus est certus planeta. Appellatione numerica 2003 VB313, eius inuentor hoc corpus plantem esse recusat! Michael Brown de consilio altero loquens, quo et Pluto et Ceres planetae erint, inquit, "Me adulescente planetae aliquid miri habebant. Hoc consilio magica ars e solari systemate auferitur." — quid, malum, hoc rei est? Magica ars quando appertinuerit scientiae quaeso? Rationibus sentimentalibus hoc plane putat. Brown quot quantaque repperit corpora tot tantaque XIV saltem noui erint planetae qui ultra Neptunum orbitent, etenim Pluto his obiectis appertinet. Haec corpora partem constant Cinguli Kuiperis. Quum nostrum systema solare creabatur, gasum et nubes puluisque in discum grauitatis influentia concrescebant:

Temperatura pressuraque Solis reactio fusionis hydrogenii agitur, et corpora saxea in interiore systemate confacta sunt ut Terra et Mars, Ioue et Saturno, Vrano, Neptuno in medio et exteriore gaseis planetis congregatis. Vltra Neptunum est reliqua pars, obiecta saxea et glacie plena. Kuiper est eius cinguli nomen. Pluton et hic 2003 UB313 planetae e Kuiperis Cingulo confecti sunt. Quam ob rem hos planetas esse negare cupere? Nescio prorsus! 2003 UB313 etiam maior est planeta diametro sua quam Pluto.

Sed, clarissime Brown auctoritatem haud habet. Hic astronomus, nostra humanitate classica perplane ignarus (ne electissimi simus), 2003 UB313 XENAM appellauit! "Xena?" mecum quaesiui. "Id est ... Graece 'peregrina'? Ah recte, bene est, quod est uelut noua peregrina in nostro systemate ..." At Brown non hoc cogitat, uerum Xenam Bellatricem elegit! Quid malum?! Hoc planum est, quia satellitem habet "Xena," quam Brown nominat "Gabrielle," personae Xenae Bellatricis comitem! Eheu, eheu ... !

Ne sollicitati sitis! Hoc nomen haud publicum et probatum est ab Internationali Astronomica Vnione — ne illis nos fidamus! Necesse est ergo bonum eligere nomen, deinde IAVnioni commendare. Nobis sunt dua nomina saltem quae proba sunt ad hunc planetam nouom, qui una cum Plutone in solaris systematis finitione Tartarum exteriorem seruant. Est LIBITINA, dea Tartari mortuorumque. Sed optimam atque notissimam comprobo PROSERPINAM. Pluton enim uti bene scimus Proserpinam, Cereris filiam (!), rapuit et uxorem fecit. Hac uidemus orbitam Proserpinae, si mihi eam nominare licet, quae et Plutonis et Neptuni orbitas intersecat:

Proserpinam censeo optimam deam ad hunc planetam nominandum. Sed, quid appellare id corporculum eius satellitem? Ecce pictura repraesentiua Proserpinae et satellitis:

Alia corpora iuxtum se comparata:

Itaque nostri systematis solaris planetae omnes ordine numerico:

I. MERCVRIVS

II. VENVS

III. TELLVS

IV. MARS

V. CERES

VI. IVPPITER

VII. SATVRNVS

VIII. VRANVS

IX. NEPTVNVS

X. PLVTO

XI. 'PROSERPINA'


MMVI·IX·I : DIE·VENERIS : KALENDIS·SEPT

DE LINGVA LATINA PRO LINGVA EVROPAEA

Apud quendam situm nomine TotalCatholic.com scripsit Jonathan Luxmoore 'Ephemeris Vaticanam sermonem Latinum pronuntiasse ad linguam publicam in rebus officialibus in Vnione Europaea efficiendam, post quaedam temptata a Finnica Vnioni noua praesidente facta ad usum producendum in officinis Vnionis publicis.'

"Etiamsi discendum Latinum sermonem relinquont quaedam scholae ut cursum necessarium annis recentibus, numerus illorum qui linguae huic antiquae student crescit in Europa et aliis orbis terris," scriptum est in actis diurnis nomine L'Osservatore Romano in quodam commentario.

"His casibus ea [lingua] constitueret instrumentum idoneum ad communicandum inter nationes."

Programma quoddam Latine editum, nomine Nuntii Latini, quaque hebdomade nuntios publicatum est decenne praeterito a YLE ... linguam Romanam antiquam "prope contemporaria."

. . .

Praeter Finniam, quae diutissime disciplinam classicam posteris tradit, aliae ciuitates studium nuntiant auctum in sermone Latino studendo, cuius usum pro lingua uniuersali adiicit Eccelsia Catholica.

. . .

Latinitatis periti decreuerunt linguam 'quisquilias Vnionis uocabulorum in poesin commutaturam esse.' Exempli gratia ... "Ratio communis agros colendi" ... "Corpus legum institutorum iuris Europaei."

"Humanitatem nostram communem honoramus Latino sermone utendo, nam homines admonet radicum societatis Europaeae, quae usque a temporibus antiquissimis trahuntur," explanauit Mia Lahti, editrix situs interretialis praesidentis Vnioni Finniae.

"Haud mortua Latina — uiua enim habetur permultis formis hodiernis. Re uera, Itali, Franci, Hispani omnes formam nouam Latinam adhibent.

Ephemerides multae consilium Osseruatoris actorum diurnorum sustinent, notantes nihilo setius Finniam numquam fuisse Imperio Romano.

Scilicet hic auctorculus ualde, permaxime studet linguae Latinae uiuae, ergo pergratissimum accipio hocc actum. Speremus haec optima audientes linguam publicam Latinam paulisper fore!

Addendum est Mofmog amicum apud Textkit hocc nobis nuntiasse.


TABVLA·IX : MENSE AVGVSTO · MMVI·VIII·VI ·VSQ·AD· MMVI·VIII·XXXI
TABVLA·VIII : MENSE IVLIO · MMVI·VII·IV ·VSQ·AD· MMVI·VII·XXX

TABVLA·VII : SEPTIMANA · MMVI·VI·XIX ·VSQ·AD· MMVI·VI·XXVI
TABVLA·VI : SEPTIMANA · MMVI·VI·XII ·VSQ·AD· MMVI·VI·XVII


TABVLA·V : SEPTIMANA · MMVI·VI·V ·VSQ·AD· MMVI·VI·X
TABVLA·IV : SEPTIMANIS · MMVI·V·XXII ·VSQ·AD· MMVI·VI·II
TABVLA·III : SEPTIMANA · MMVI·V·XV ·VSQ·AD· MMVI·V·XIX
TABVLA·II : SEPTIMANA · MMVI·V·VIII ·VSQ·AD· MMVI·V·XIV


TABVLA·I : SEPTIMANA · MMVI·V·I ·VSQ·AD· MMVI·V·VI


MMVI·L·AMADEI·RANIERI