![]() |
|
![]() |
|
|
MMVI·VIII·XXXI : DIE·IOVIS : PRIDIE·KAL·SEPT Cantulus hic insolitissimus uidebitur. Grex nomine Tally Hall conscripsit exhibuitque. Verba carminis eius uero Anglica stylum musicum 'Calypsonem' imitant, ac etiam musica ipsa. Ecce uersionis initium cum Anglicis uersibus: Do you see banana man Banana man me want a ton Do you want a banana? Tonight we dance around de flame All de songbirds in de tree Do you want a banana? (do you want a banana?) Viden' virum bananarum Vir bananarum, milia cupio Cupin' tu bananam? Versperi circum flammam saltamus Omnes aviclae in arbore Cupin' tu bananam? MMVI·VIII·XXVII : DIE·SOLIS : A·D·VI·KAL·SEPT Ante diem IX kalendas Septembres astronomi multarum ciuitatum apud Internationalem Astronomicam Vnionem (IAU) Pragae suffragiis latis censuere Plutonem planetam nonum non diutius planetam esse proprium. Haec sententia ualde recusatur. Suffragia a CCCCXXIV astronomis tantum lata sunt, ab iis qui manserint Pragae ultimo die congressus, scribit Space.com: "Me pudet astronomiae causa," inquit Alan Stern, NASAe missionis Plutoniae director. "Minus 5% mundi astronomi suffragia tulerunt. Haec definitio mala est, technicas ob rationes." Stern communitatem astronomicam consilium recens euersuram esse exspectat. Alii astronomi definitionem ambiguam incusant. Consilium statuitur tribus categoriis obiectorum nostro in systemate solari: • Planetae: VIII orbes a Mercurio usque ad Neptunum. • Planetae Nanei: Pluto et quodcumque aliud obiectum rotundum quod "orbitae regionem non uerrit, nec satelles est." • Parua Solaris Systematis Corpora: Omnia alia obiecta Solem orbitantia. . . . "Pluto definitione planeta naneus ... prototypus agnoscitur attenere nouae categoriae obiectorum ultra Neptunum," inscribitur consilium. Planetae nanei uero non planetae proprii sunt definitione. "Centum erunt planetae nanei," praedicit [Mike] Brown. Iamiam plus XX categoriae inuenit. . . . Stern, qui rimatorii robotici Plutonii director est, dixit consilii dictionem prauam esse. Consilio necesse est planetam 'eius orbitae regionem uerrisse'. At Tellus, Mars, Iuppiter, et Neptunus omnes asteroeides habent in eorum regionibus propriis. "Planissime est Telluris zona haudquaquam uersa est," inquit Stern. "Iuppiter L milia possidet asteroeides troianos," qui una cum planeta orbitant. "Absurdum" incusauit Stern quod CCCCXXIV tantum astronomis suffragia ferre licuit, ex X milia astronomorum orbis professionalium. "Non resistet," inquit. "Est ridiculum." Owen Gingerich, historicus et astronomus emeritus apud Harvard qui commissionem duxit primam, definitionem finalem 'confudentem ac infelicem' incusauit dixitque se nequaquam placitum esse dictione qua usi sunt. Nequidem ipse consilio fauere possum, quod nos optime scientes nostris classicis linguis planeta ex Graeco sermone trahitur, planes, quod uocabulum errans, uagans, uel uagabundum sibi uelit. Num Pluto aliis planetis magis errat? Huic uero imagini systematis solaris admodum faueo: Etiamsi necesse est illum ultimum nominare, certe corpora sunt omnia sphaerica, ac errant. Si Plutonem praeseruare ante alios nobis interest, fortasse magnitudinem minimam statuere debemus ad planetam, Pluto enim, praecipiter cum eius satellite Charonte, maximus est planeta inter hos alios "naneos." Et Ceres et 2003 UB313 minores sunt: Consilium uidemus clarissime prauum esse, nec enim clara est dictio, quae et Iouem et Neptunum et Tellurem nostram non planetas indicat. Pluto est planeta sicut Terra. MMVI·VIII·XVI : DIE·MERCVRII : A·D·XI·KAL·SEPT Alteram uocabulorum recentium paginam confeci, de auiatione. Non omnia hoc de argumento congessi, sed scilicet accipiam laetus alia siquis coniiciebit. Hac taeniola carmine "Magic Carpet Ride" id est "Magici Tapetis Vectus" canente a Steppenwolf composito uidemus auiatorem huius aeroplani proeliatorii F-18 Crabronis qui uolatum facit a naue latoria. MMVI·VIII·XV : DIE·MARTIS : A·D·XII·KAL·SEPT Nuper arti gladiatoriae ab annis rursus studens uocabula congessi de arte ipsa. Haec in pagina noua sub nexibus collocata apposui; nempe pergrata accipiam quae alii coniicere hoc de argumento uelint. MMVI·VIII·XI : DIE·VENERIS : A·D·III·ID·AVG Hanc pelliculam praeclaram certo permulti iam cognouere ab annis, at casu in mente reuenit memoria huius ridicelli, itaque historiae denarrare paullum me permittatis. MCMLXXXIV Azar Habib Libanensis Meen ma Kenty uel Habbaytek id est "Te amaui" carmen Arabice scripsit. Quidam postea Sueti carminis uerba auscultantes putarunt uerba Sueticis prorsus similia et ridicula esse, atque illa uerba inania sicut audiuerint lingua sua conscripsere, uerba enim haec Suetica de quodam potantiae lusu Suetico qui pilleo agatur narrare censuere. Tum alius Suetus nomine Martin Holmström taeniolam Flash actorio utentem confecit, hanc quam supra apposui. Nunc miliorum milia omnem per mundum eam spectarunt. Aliqua Suetica uerba quae in ima pelliculae parte appareant Latine reddidi: Lalalalalalalala... Ad infinitum. Gaudete! MMVI·VIII·VI : DIE·SOLIS : A·D·VIII·ID·AVG
Hopping over on de white hot sand
Here he come with some for me
Freshly taken from banana tree
Gimme double and a bonus one
Gimme more for all me friends
Dis banana flow will never end
Peel it down and go
Mmm mmm mmm mmm
Do you want a banana?
Dis banana for you
Then we get to play de spirit game
Spirit names we shout out loud
Shake de thunder from de spirit cloud
Chant a tune to let de spirits free
Then we see them in de night
Spirits jumping by de firelight
Peel it down and go
Mmm mmm mmm mmm
Do you want a banana? (do you want a banana?)
Dis banana for you
supra arenam calidam albamque assilientem
'uc venit aliquas portans
recentes a bananarum arbore carptas
duas mi da ac tertiam
plurimas da ad amicos omnes
bananae non umquam desinunt
degluba et tum
Mmm mmm mmm mmm
Cupin' tu bananam?
'aec banana ad te
dein ludimus lemurum lusum
lemurum nomina exclamamus
lemurum quatitur nubis tonitrus
Cantant ut lemures liberent
Dein in nocte eos videmus
lemures apud flammam salientes
degluba et tum
Mmm mmm mmm mmm
Cupin' tu bananam?
'aec banana ad te



Aaaaaa...
Vincere erotice feliciterque
Pilleus est tuus, pilleus est tuus
Hatt baby, hatt baby
Pilleus gaudetur
Non opus est sperare
Homophylophilicum fit hoc
Semper iucundum fuit
Vir magnus sodam tenet
Ita, quid nobus placet - alquid dulce
In Bertoldi coke-au-lait ieci pilleum
Sed cara, scilicet scisti
Sed cara, scilicet scisti
Mutuari LP ...
MMVI·L·AMADEI·RANIERI