LAVREOLA
LOGOS·TELARIS·LATINVS

NOVA · TABVLARIVM · NEXVS · AVCTOR · FAVTRIX


MMVI·VII·XXX : DIE·SOLIS : A·D·III·KAL·AVG

ANIMVSICA PILVLARVM

Plus illius musicae animatae mirificae quo adsequitur.


MMVI·VII·XXVII : DIE·IOVIS : A·D·VI·KAL·AVG

EQVI CANTANTES

Hi si eos pulsabitis eculi uobis canent! Flash actorio utens haec imago musicam equestrem etiam ad multam noctem praebebit. Nimium belluli ...


MMVI·VII:XXVI : DIE·MERCVRII : A·D·VII·KAL·AVG

ANIMVSICA : CONCENTVS POSTERORVM VETERVM IMAGINES ANIMATAE

Hac quae sequitur taeniola animata uideri licet multa organa lyrasque ac etiam citharas quae sese canunt. Bella quidem uidenda, pulchra'st audienda.


MMVI·VII:XXI : DIE·VENERIS : A·D·XII·KAL·AVG : LVCARIA

DOMINORVM LINEA IAPONICA INGENS

Aspicite hanc dominorum lineam Iaponicam incredibilem! Rebus uti exempli gratia discis compactis usi sunt et libris magnetocasetisque.

Etiam placent Iaponum uoces excitatae.

DE PIRATARVM PELLICVLA

Idibus una cum Fautrice pelliculam Piratarum Caribbaei Mortui Arcae spectaui, placitusque e cinemateo exii, taeniola enim, secundum me cui Piratae haud displicent, mirifica est. Vos uero certiores facio pelliculam satium longam esse, modo duas horas et dimidiam, etenim momeam caffeae aliquid ante taeniolam bibere oportere.


MMVI·VII:XI : DIE·MARTIS : A·D·V·ID·IVL

PIRATAE CARIBBAEI: MORTVI ARCA - PRAEVISIO LATINA

Iampridem constitui hunc taenolae praeuisionem Piratarum Caribbaei: Mortui Arcae Latine reddere, at tantummodo recenter tandem inueni quomodo facerem. Modo imagines (praeter nunnulla scripta quae apposui) immutatae sunt; omnia uero quae audiatis confeci.

Piratae Caribbaei: Mortui Arca in cinemateis praeoptime recepta est taeniola die Veneris, plus enim spectatorum adduxit quam umquam prius ad ullius spectaculi aperturam. Adhuc ipse non uidi, at spero me inter paullum iturum. Siquis criticam de taeniola Laureolae submittere uelit, mandet oro.


MMVI·VII:IV : DIE·MARTIS : A·D·IV·NON·IVL : DIE·AMERICAE·INDEPENDENTIAE

SHVTTLE EXLATVM

Horá secundá post meridiem ex Florida Shuttle Discovery 'fulgure rubró' spationauis Americana se extulit in imam orbitam ut missionem eius magniorem Internationalem Stationem Spatialem perficere pergeret utque proprius ad missiones nouas lunares appropinquaremus. Quam cito perficatur!

DE FVNDATORIBVS AMERICANIS DEQVE HVMANITATE CLASSICA

America mea patria hodie CCXXX annos nata diem natalem celebrat. Cum Americani diem illam agnoscimus IV mensis Iulii a. MDCCLXXVI patribus fundantibus Declarationem Independentiae signantibus homines illos mactissimos qui nostram ciuitatem condiderint temporaque eorum reuisimus. Viri fuere ingenió uirtute classicá consció qui cum hanc patriam conficerent litteraturae humanitatique antiquae reuersi sunt ut exemplares classicos et probos sequerentur remque publicam iustam atque moratam instituerent. Scilicet optime eruditi sunt conditores Latine Graeceque scientes. Situs cuius nexum supra apposui de Patribus Americanis Fundantibus narrat deque eruditione eorum classica:

Cuncti Patres Fundantes nostri historiam crediderunt futura omnia antecedere. Annalibus historiae perlectis — praecipue Graecarum Romanarumque rerum publicarum ueterum — putarunt se inuenisse clauem ad innoculandam Americam contra morbos qui societates praeteritas coinquinarint. Fertur quidem conditores medicis similes res publicas democratiasque temporum antiquorum inspexisse ne ciuitas sua item periret.
 
Primá iuuentute didicere historias illustres uenerari de Graecia antiqua deque Roma. Has fabulas studuere a libris ipsis Latine et Graece scríptis. A quibus agnitionem apprenderunt ac etiam ispirationem quae eos ut rem publicam multo magniorem conderent quam quiduis antiquum adiutarunt.

Ita scribit Dr. Joe Wolverton II qui hunc articulum confecit. In eruditione patrum fundantium narranda dicit hos uiros tales artes tenuisse ut etiam Graeca saepe in Latinum sermonem conuerterent, aut uersus poeticos Latine seu elegiacas Graecas scriberent. A tali humanitate classica libertatis heroes ut Brutum senem Ciceronem Solonem Catonem iuuenem aliosque auctores sequi discerent. Dicit nouissimis uerbis Doctor Wolverton, "Discamus a ueterum prosperitatibus defectionibusque ne 'experientiae lampas' umquam extinguatur uitá nostrá."


MMVI·L·AMADEI·RANIERI