![]() |
|
![]() |
|
|
MMVI·VI·XVII : DIE·SATVRNI : A·D·XIV·KAL·IVL Bestiarium corpus est descriptionum omnium generum animalium, uerorum imaginariorumque, auium ac etiam saxorum, simul cum explanatione morali. Etiamsi de rebus naturae tractat non umquam textum scientificum legi oportuit. Quaedam obseruationes accuratissimae uidentur, sed onus habet quantum fabulosarum. Bestiarium hoc forma praesenti in Anglia duodecimo saeculo primum apparuit, compilatio fontium priscorum, praecipue Physiologi. Multum quidem eius leporis ab illustrationum festiuitate imaginationeque libidinis causa pictum etiam ad instrumenti didactici usum comprobabatur quod "Columbam cuius penne sunt deargentate et po\steriora dorsi eius in pallore auri pingere et per pic\turam simplicium mentes edificare decreui, \ut quod simplicium animus intelligibili oculo capere \uix poterat, saltem carnali discernat, et quod uix poterat auditus, \percipiat uisus." Perpulcher est hic situs! Praesertim imagines, at bellulum est linguam Latinam legere medioaeualis temporis. Valde commendo adeatis inspiciatisque. Aberdeuana ('Deuana' appellatio antiqua Romana, 'Aberdeen' Anglica, aber enim linguá Celticá situm significat inter duos fluuios) locus est quo hoc bestiarium repertum est. Hac in parte index totus praebetur ac sub "Illustration detail" uideri licet imagines magnitudine maximá, paginamque cum litteris originalibus manú pulchró scríptis in "Translation and Transcription" uerborum nexu uidetis neque enim "translation" aliquam uerborum Latinorum necesse est nobis! Gratias ago maximas nostro Nosto amico qui recéns apud Textkit hunc mirificum situm obtulit. MMVI·VI·XV : DIE·IOVIS : A·D·XVI·KAL·IVL : MVLIERVM·VESTALIA MAXIMVM ASYLVM MARINVM SACRATVM Americanum Praesidentem Bush hodie nuntiásse nouum asylum marinum dicatum scrípsit BBC: Magnam regionem insularum Hawaiianarum monumentum nationale Americanum consecrauit mundi maximum asylum marinum. Iouis die legem signauit qua archipelagi insulae Hawaiiani septentrionales occidentalesque summae statum custodiae acciperent. . . . Aue Natura Vera Imperatrix Mundi. MMVI·VI·XIII : DIE·MARTIS : IDIBVS·IVNIIS : QVINQVARTVS·MINERVAE·MINOR Taeniola de feliculo qui contra computatrale programma Macintosh 'Front Row' pugnat. Bellulus est feliculus. MMVI·VI·XII : DIE·LVNAE : PRIDIE·ID·IVN Mantis religiosa primum anno MCM in Americam tradita est ex Europa Sinisque ut a talibus praedatoribus hortorum pernicies comprimerentur. Nomen trahit ab eius statu precanti bracchiis prioribus plicatis uelut sacerdos, "mantis" enim Graece uatem significat. Mirissima est cum formá, tum arte. Inter manteon species MMCCC sunt in mundo, maior pars in tropicis habitantes uel hypotropicis, at aliquae species Status Vnitos, Europam centralem, ac etiam Siberiam incolunt. Atque habent mantís capacitatem caput uoluere modo obseruanti, oculis ingentibus suas praedas indagantes. Mantis religiosa cum nata nympha unum centimetrum est longa, adulta quattuor sexue uncias a capite úsque ad alarum cuspides. Volatque hic insectus perpulcher. Femina mantis grauida massam spumae grandem inter folia facit, sua oua in hac ootheca pariens, ut nota est, quae CCC oua continere potest. Necesse est quinque menses oothecam oua satium incubare, ac quinque septimanes abillinc nymphas exire. Atquin si femina marem inuenire nequit, ea, mirabile dictu, secum nymphas gignere potest processu parthenogenesi, unam duasue nymphas, feminas eius duplicatas, ex ootheca orientes. Notaque est mantis femina quae, cum mare coniungens, maris (lenti) a capite incipies corpus totum ést! Sic uiduae nigrae similis. Nefas est in Pennsyluania his mirificis creaturis nocere.
Regio Californiae magnitudine septem milia specierum sustinet quarum quarta pars nusquam nisi id mare incolunt.
Situs disscríptus plus centum quadraginta milia passuum quadratorum habet, id est trecentum sexaginta duo milia kilometrorum quadratorum, inter quorum finís cautes, atolla, uadaque locata sunt, ac etiam grandior est quam Magni Cautis Obicis Horti Marini apud Australiam, anteida mundi maximum asylum marinum.
MMVI·L·AMADEI·RANIERI