![]() |
|
![]() |
|
|
MMVI·VI·II : DIE·VENERIS : A·D·IV·NON·IVN Nouum uehicilum ac missio lunaris a NASA (Nationali Aeronautica Spatialique Administratione Americana) excogitata est. Quod 'Shuttle' nauigium spatiale prope defunctum est (eius forma enim structuralis consiliumque inane in ima telluris orbita cunctandi nihilque prorsus pretii agendi perpraue conceptum est), necesse est (tandem!) nouam spationauem perficere. Cohortis Explorationis Vehiculum igitur (Anglice Crew Exploration Vehicle) exstruendum est, interque paucissimos annos, anteque quidem huius decennis finem, homines denuo ad Lunae faciem afferet. Nexus superus ad taeniolam missionis exemplaris graphicis computatralibus illustratam mittit. In taeniola uidemus missile oneris exlatorium deductionemque eius in orbitam imam terrestrem. Cum capsa in summo missili refringitur nobis praebetur illic in culmine sedens uehiculum excursus lunare, sine hominibus. Deinde conspectus noster rursus Terram uertitur ad missile cohortis exlatorium quod et ipsum deducitur in spatium, in cuius summa parte inest cohors astronautarum. Spectamus inde Cohortis Explorationis Vehiculum ab exlatorio ascendere ac cum uehiculo excursus lunari adiungere, processus ualde Apollinis missionum memor. Hoc uero differt ab Apollinis missione, quae unum missile tantum habebat illa; ratio est missile oneris exlatorium onera multa in spatium efferre posse, satellites communicationis ac scientiae oneraque ad colonias lunares mittenda exempli gratia, sine CEV auxilio, ac etiam CEV ipsum astronautas ad Stationem Spatialem Internationalem in ima orbita adducere posse, sine uehiculo excursus lunari exlatorioque potentiore. Sed bina missilia simul homines usque ad faciem lunarem afferre possunt. Ecce haec imago duorum missilium quae ad magniorem imaginem mittit: Duo uehicula coniuncta Lunam pergunt. Tum lunare excursus uehiculum se abiungit a CEV ac ad superficiem descendit. Astronautae geologiam selenitam student coloniasque primas condunt lunares. Post hac astonautae, quibus longum per tempus in superficie manere licet, rursus ad CEV redeunt. In CEV per atmosphaeram terrestrem cadunt ac decidiculis caperratis non in mare, sed in planissima uastitate Americana adplicat ubi multo facilius quam mari apprehendi astronautae possunt. Valde studeo rebus spatialibus, nec enim censeo missiones lunares necesse homines proficere, Marti quidem operam dare oportet. Mars enim planeta habitabilis est, cum grauitate tum diei horis Telluris similis. Lunae mineralia difficillime (id est, praesenti technologia, non fieri potest) extrahuntur, dum in Marte metalla faclius quam in Terra colligi possunt; atque cum ad Martem nauigabimus copia uitae necessaria nobiscum portanda non erunt, quod atmosphaera Martiali rhelolithoque et aquam et oxygenum omne quod uelimus ibi in superficie planetae parare (etiam ante astronautas praeparare) poterimus. Lunae uero non est rhegolithos utilis nec ulla atmosphaera. Luna modo propinquior est. Sed, feliciter, exploratores saeculi MD Azoribus insulis inutilibus Europae propinquis contenti non erant, aliter Mundum Nouum numquam aduenerint. Atque, si morabimur prope illam Sirena diutius Selenen, ruinam totam in tempore pretioso perdendo ausi erimus. Ad Martem inquam. MMVI·V·XXX : DIE·MARTIS : A·D·III·KAL·IVN Ecce taeniola actorio 'Flash' utens confecta cum cantu Dacoromanico "Dragostea din tei" ("Amor sub tiliis") ab O-Zone grege scriptus qui, ita Dacoromani mihi dicunt, dirus est ob simplicitatem ac repetitionem requentissimam inter radiophonicas emissiones, at nihilominus externis ualde placet propter animulam musicam suam. Haec uero "Maiyahi" taeniola a quodam Iaponophono plane facta est, quod is uerba multa Dacoromanica similia Iaponicorum inuenit! atque has imagines etiam signa scripta Iaponica composuit ut scenas perridiculas exhiberet. Versus Dacoromanicos apud Latinos infra apponam; Iaponice uero non ita bene scio: Alo, Salut, sunt eu, un haiduc, Vrei sa pleci dar nu ma, nu ma iei, Te sun, sa-ti spun, ce simt acum, MMVI·V·XXIX : DIE·LVNAE : A·D·IV·KAL·IVN : FESTVS·AMBARVALIORVM·MARTISQ Ad Dianae honorem deae nostrae fecundissimae naturae diebus Lunae constitui nuntium de rebus bestiarum uiuariorumque praecipue ruri meae scribere. Hodie, Actaeone inuito, de ceruo cauda alba paululum narrabo, qui frequentissimus est in America Septentrionali. XXX centies milia aiiunt ceruorum huius speciei Odocoilei uirginiani Status Vnitos incolere, etiam bestia est Pensyluaniae publica, sed tantummodo ante LXX annos solum III centies milia erant. Quoniam lupi annis praeteritis multi occisi sunt, cerui numeris incredibilibus aucti sunt. Tot sunt ut, cibo carentes, trans uias autocinetorum transire coguntur ad noua prata aquamque petendam. Ob hos ceruos uias transeuntes multi homines quotannis casibus moriuntur, etiam C homines anno MMIII, deciesque milia hominum eodem anno autocinetis uehentes aegrissimi facti. Quam ob rem lupi referuntur a re publica, uti oecosystema probius efficiatur. Odocoileus uirginianus, qui appellationem hanc propter inuentionem primam in siluis Virginianis a colonis peregrinis Anglis trahit, cauda ceruus alba dicitur ob caudam cuius partem inferiorem albam quae cum ceruus excitatus per prata salit identidem quaque saltatione quatitur, ita alios ceruorum de periculo admonens luposque praedatoresque alios confundens. XXX milia passuum hora currere potest ceruus cauda alba. Mas maturus cornua gerens LX ad CLX kilogrammata pensare potest dum femina L tantum ad LX kg pensat ut solet. Herbiuorus est ceruus ac Nouembri mense gingit postque sex fere menses hinnuleus nascitur, qui macula multa in copore gestat immaturus quae ceruulum a periculis sub arboribus palliant. MMVI·V·XXVIII : DIE·SOLIS : A·D·V·KAL·IVN Comicus "Bean" riscum farcire suum temptat, nec facile eo potest! MMVI·V·XXIV : DIE·MERCVRII : A·D·IX·KAL·IVN Recens musicus nomine Jake Shimabukuro iuuenis carmen celebre perbellumque gregis praeclari Beatulorum seu Beatlium (Anglice The Beatles) quod "While My Guitar Gently Weeps" ("Cithara Mea Mite Flente") appelletur ukelele instrumento cecinit. Ita in taeniola supera alloquitur: Hoc carmen a musico meorum dilectissimorum nomine Georgio Harrisone compositum est, itaque quoniam in Hortis Centralibus [Noui Eboraci] sumus, in Fragorum Pratis quidem [pars Hortorum Centralium cuius nomen a quodam Beatlium cantu "Strawberry Fields" trahit], putabam hoc bellulum fore. Carmen est "Cithara Mea Mite Flente," atque sic agitur. Deinde sine uersibus callidissime ukelele eius canit notis pulcherrimis. Versus uero, etsi ille eis non usus est, hoc in loco Latine praebebo: Vos omnes intueor amoremque istic dormientem MMVI·V·XXII : DIE·LVNAE : A·D·XI·KAL·IVN Accipiter cauda rubra pulcher nobilissimusque nomine scientifico Buteo iamaicensis, qui in America Septentrionali habitat, frequentissime in caelo Statuum Vnitorum ac Canadae uolans uideri potest. Mamalia rodentia, auiculas, reptilia animalia edens in summa arbore exspectare ad rapendum solet nisi alto in caelo circumuolitans campum prospiciat. Vocatum eius praeclarum ab omnibus notum sonus est saepissime adhibitus in taeniolis praecipue excitantibus, clamos auiarius altus bellusque. Cum de caelo in terram ad praedam prehendendam cernuit CXCV kph mouere potest.
Aue, Salue, sum ego, latro,
Si te rog, iubirea mea, primeste fericirea.
Teque rogo, amor mi, accipe felicitatem.
Alo, alo, sunt eu Picasso,
Aue, aue, sum ego Picasso,
Ti-am dat beep, si sunt voinic,
Tibi 'beep' dedi, fortisque sum,
Dar sa stii nu-ti cer nimic.
At scias me nil a te poscere.
Vis discedere nec me tecum adducere,
Nu ma, nu ma iei, nu ma, nu ma, nu ma iei.
Chipul tau si dragostea din tei,
Facies tua atque amor sub tiliis,
Mi-amintesc de ochii tai.
Oculosque tuos memini.
Te uoco, ut tibi dicam quid iam sentiam,
Alo, iubirea mea, sunt eu, fericirea.
Aue, amor mi, sum ego, felicitas.
Alo, alo, sunt iarasi eu, Picasso,
Aue, aue, sum iterum ego, Picasso,
Ti-am dat beep, si sunt voinic,
Tibi 'beep' dedi, fortisque sum,
Dar sa stii nu-ti cer nimic.
At scias me nil a te poscere.

cithara mea mite flente
solum intueor idque uerrendo carentem
et cithara mea mite flente
Nescio quamobrem nemo tibi dixerit
quomodo amorem tuum explicares
nescio quomodo aliquis te temperaret
te empseritque uendideritque
Mundum intueor eumque uoluentem
cithara mea mite flente
quoque errore certumne discimus
et cithara mea mite flente
Nescio quomodo delectareris
deprauatus quoque es
necio quomodo inuertus sis
nemo te admonuit
Vos omnes intueor amoremque istic dormientem
cithara mea mite flente
uos omnes intueor
et cithara mea mite flente
MMVI·L·AMADEI·RANIERI