LAVREOLA
LOGOS·TELARIS·LATINVS

NOVA · TABVLARIVM · NEXVS · AVCTOR · FAVTRIX


MMVI·V·VI : DIE·SATVRNI : PRIDIE·NON·MAI

VRBIS ROMAE IMAGO MAXIMA

Cum primum imagines illas quarum nexum infra (kalendis Maiis) apponi Fori Romani uidissem, totum situm non perspexi. Videtur situm non Fori tantum Romani, sed etiam urbis uniuersae Romae imaginem continere! Nexus superior ad paginem Anglicam mittit, sed etiam Gallica et Germanica sunt uersiones. Scripsit artifex André Caron, Quebecius:

Imago mea cenimetros CLXXX longa CLXXX lata est, scala I:MDCCC, Romamque sub Constantino Imperatore ut fuisset monstrat anno p.C. CCCXX. Curnam Constininianam Romam elegi? Quod summa tunc fuit architectura Romana ac nulla Vrbis aedificia barbaris adhuc destructa erant.

Confecit artifex etiam Versailles imaginem, Babylonis, Acropolis. Mirificae sunt.


MMVI·V·IV : DIE·IOVIS : A·D·IV·NON·MAI : MEGALESIA·CYBELES·DIES·FESTVS

MOSKAV DSCHINGIS KHAN GREGIS MVSICALIS CARMEN AC SALTATVS

Annis MCMLXX circiter quidam grex musicalis nomine Dschingis Khan (uelut barbarorum dux) Gemanicus, cuius situs hic reperiatur) praeclarum saltatum carmenque Moskau composuere ac etiam exhibuere. Genus saltationis hocc "Disco" notum est, et uidemus hic quam ridiculi atque amabiles sunt cantatores cantatricesque illae gregis, qui inter alia multa hocc carmen de Moscouia laudanda Russiae urbe egerunt. Porro, uarias apud uniuersitates inter discipulos celebre est carmen, itaque uobis praebendum censeo. In taeniola illis canentibus uerba actualia Germanica et Francogallica offeruntur. Latine uersus reddidi, cum nonullo auxilio (multo quidem!) Marci Fauonii cuiusdam amici Germani:

Moscouia, urbs barbara et arcana,
turres rubrae aureae perfrigidae.
Moscouia! Quicumque te bene cognovit,
is sentit ignem in te ardere flagrantissimum.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, uiuamus!
Bene tibi, frater, hei, frater, ho! Hei hei hei hei!

Moscouia, Moscouia
Pocula in parietem iace
Russia patria pulchra est
Ho ho ho ho ho, hei!
Moscouia, Moscouia
Anima tua tam magna est
Noctu ibi infernum surgit
Ha ha ha ha ha, hei!
Moscouia, Moscouia
Amor cauiarium sapit

Puellae basiandae sunt ibi
Ho ho ho ho ho, hei!
Moskau, Moskau

Veni! saltemus in mensa
Donec mensa frangatur
Ha ha ha ha ha

Moscovia, porta temporis praeteriti,
speculum imperatorum Russorum, urbs cruenta.
Moscovia! Quicumque animum tuum cognovit,
is amorem sentit maximo aestuare calore.
Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, amemus!
Bene tibi, puella, hei, puella, ho hei hei hei hei!

Moscouia
Lala lala lala la, lala lala lala la
Ho ho ho ho ho, hei!
Moscouia, Moscouia Lala lala lala la, lala lala lala la
Ha ha ha ha ha
Oh, oh oh oh oh, oh oh oh oh, oh oh oh
Moscouia, Moscouia

Moscouia, Moscouia
Vodkam puram bibimus et frigida
Sic uiuemus annos centum
ha ha ha ha ha, hei!
Moscouia, Moscouia
Poculum tuum, patercule, est epotum

Est plus etiam in hypogeo
Ha ha ha ha ha

Cosaci, hei hei hei, exhaurite pocula!
Natalia, ha ha ha, vere es pulcherrima.
Companio, hei hei hei, uiuamus!
Bene tibi, frater, hei, frater, ho! Hei hei hei hei!


MMVI·V·III : DIE·MERCVRII : A·D·V·NON·MAI

MARIO LVDI ELECTRONICI VIVO IN PROSCENIO

Lusus electronici Super Mario Bros. (Superorum Mariorum Fratrum) persona nomine Mario omnibus nota uiuo in proscenio apud Gordon Vniuersitatem anno MMIV adfuit, ubi histrio quidam cum adiutoribus suis scenam hanc mirificam proprie ex lusu ipso extraxit ac spectatores coram exhibuit.

MACHINA ANTIKYTHERAE MVNDI PRIMVM COMPVTATRVM

Postquam philosophiam, mathematicam poesinque excogitauerint, Graeci ipsum computatrum mundi primum inuenerunt. Nimirum!

Antikytherae machina est appellatio machinationis computationis astronomicae, quae XXXII centimetros longa, XVI lata, ac X alta est, atque anno MCM reperta est in naufragio antiquo prope oram insulae Graecae Antikytherae quae inter Cretam ac Graeciam collocata est . . . a.C. LXXX anno naufragium.

. . .

Singularitas huius machinationis difficile est aggeratu, necnon grauitas in mundo antiquo existimando quod ad technologiam ueteram intellegendam attinet. Haec enim arca fere XXXII rotas continuit, in machinam confectae ut accurate motiones Solis Lunaeque ante stellarum scenam efficerentur . . . etiam Lunae phantasias.

Hic graphicum java inueniri potest quo oscillationes planetarum uideantur. "Run" continue pulsatote.


MMVI·V·II : DIE·MARTIS : A·D·VI·NON·MAI

STAR TREK: POSTERAE AETATIS SCENARVM COMPOSITIO CINEMATOGRAPHICA

Ecce quaedam scenarum ex taeniolis compositio illae seriei teleuisoriae ac cinematographicae nomine Star Trek: The Next Generation quae "Iter Stellare: Postera Aetas" nostra lingua haberetur. Scenae ex seriei taeniolis ablatae sunt, quibus multas uidemus imagines pellicularum quattuor: Star Trek: Generations, First Contact, Insurrection, ac Nemesis. Etiam sunt duo musicae instrumentalis carmina quae ad scenas apposita sunt, nesciocuius auctoris. Cognouitne aliquis illud carmen classicum?

Hae imagines atque computralia graphica, tametsi fascinantes, decores tantum taeniolis sunt, Star Trek: The Next Generation enim, ut aliae Itineris Stellaris series, profundissima contulit argumenta de discriminatione phyletica rabiesque ethnica, bello et recto et prauo, expulsione tribuum natiuarum, atque oppositione prorsus heroica ubi personae nostrae concertationes et affectus et corporis cum aduersariis haberent. Etiamsi gentium alienarum plena, fabella est plerumque humana. Futura meliora uniuersi Itineris Stellaris sunt, quibus niti nos omnes decet.


MMVI·V·I : DIE·LVNAE : KALENDIS·MAIIS : LARVM·PRAESTITVM·FESTVS

EXORDIVM

Saepe ut spero nuntios inter nos partiendos sint. Siquis umquam situm uel nuntium cognoscat seu naturae classicum seu cum terrarum omnibus diuidendum me quam cito ut certiorem faciat.

FORI ROMANI IMAGINES

Hic situs Anglice redditus (sunt Francogallica quoque Germanicaque uersiones) uidelicet de Foro Romano ut fuisset tractat, quo imagines et bellissimae et subtilitatum plenae collocatae sunt. Valde commendo uti inspiciatis, atque in paginae parte prima ubi "Video extract" scribitur uerba illa pulsetis ut taeniolam Fori imaginis etiam musica auctam gaudeatis.


MMVI·L·AMADEI·RANIERI