LAVREOLA
LOGOS·TELARIS·LATINVS

NOVA · TABVLARIVM · NEXVS · AVCTOR · FAVTRIX


MMVII·VIII·VI : DIE·LVNAE : A·D·VII·ID·AVG

LAVREOLA REFICIENDA

Si quis interea huc veniat, nuntio hunc situm reficiendum fore nova forma quae sole in Scorpionis signo hujus anni exhibitura est. Interim valete quam optime!


MMVI·X·XXIV : DIE·MARTIS : A·D·IX·KAL·NOV

QVIS IN PRIMAST

Etiam radiophono veteri, Abbatis & Costelli "Quis in Primast," id est, "Who's on First?" scenam Latine conuerti atque uoce incidi. Abbas et Costellus ipsi hanc scenam multis linguis exhibuere, nec enim unquam Latine. Ergo conficere conatus sum ipse; audiatis:

Verba scenae hic reperiuntur.


MMVI·X·XXII : DIE·SOLIS : A·D·XI·KAL·NOV

VENITO MECVM

Carmen nomine "Come and Go with Me" a grege musico Del Vikings reddidi Latine ac mecum concini ad hanc incisionem faciendum (etiam Fautrix concrepauit me cantante). Placeat uobis! audiatis:

Dam dam dam dam, du bi du bi
dam dam dam dam dam, du bi du bi
dam dam dam dam dam, du bi du bi dam,
ua ua ua uaa.

O ama ama me, cara,
ueni mecum,
ne mittas me
ultra mare;
requiro te, cara
uenito mecum.

Veni ueni ueni, cara,
ueni in cor meum,
sinas me semper
affuturum;
requiro te, cara,
uenito mecum.

[o ergo]
Te requiro,
tam requiro,
dic mi non te abituram;
[salue, te amo]
numqua numqua numquam
u numqua numquam
[numquam me curas]

Veni ueni ueni cara,
ueni in cor meum,
sinas me semper
affuturum;
requiro te, cara,
uenito mecum.

[o ergo]
Te requiro,
tam requiro,
dic mi non te abituram;
[salue, te amo]
numqua numqua numquam
u numqua numquam
[numquam me curas]

Ama ama me, cara,
ueni mecum,
ducam te, cara
ultra mare;
requiro te, cara
uenito mecum.

Addendum: Amicus uniuersitarius nomine Jacobus musicam charta scripsit benignus uti adhiberem ad hunc usum, cui gratiam habeo.