![]() |
|
![]() |
|
|
NOVA · TABVLARIVM · NEXVS · AVCTOR · FAVTRIX
OMNIBVS·LECTORIBVS·CARIS
LAETISSIMO·EX·ANIMO·PERGRATIS·AMICIS
SALVTEM·DICIT·PLVRIMAM
L·AMADEVS·RANIERIVS

Pridem constitui me logon telarem, quod uerbum pro Anglico weblog adhibeo, Latine scripturum esse. Necnon me haud censeo etiam hodie peritum disertumue esse linguae Latinae, quam pulcherrimam existimo ex sermonibus terrarum, attamen libuit talem situm facerem, sicque ut credo melius colam nostram omnium dilectissimam ueterum linguam. Ergo cum mendum admittam (menda enim admittam), siue melius aliquid sententiae exprimere possim, corrigitote me quaeso. Alioquin, ut alias scripsi, saepe spero nuntios inter nos partiendos fore; siquis umquam situm uel nuntium cognoscat seu generis classicum seu cum terrarum omnibus diuidendum me quam cito ut certiorem faciat.
Egomet XXI annos natus sum ac domi Kintnersuillae creui, patria enim mihi Americae Pensyluania est, nunc uero in Bethlehem urbe apud Lehigh Vniuersitatem saepius cursus persquor geologiam linguasque discens. Semestribus anni MMV autem Florentiae studui ut Italice scirem, dein et Graecae Latinaeque discerem. Ibique praeceptoribus linguarum classicarum academicis optimis Florentinis, Fabricio Gonnelli atque Ioanni Franco Agosti, doctissimis occurrit, qui mihi magnopere auxilium tulerunt ut linguas melius cognoscerem, quibus gratias maximas ago, sescentasque gratias iis magistris Latini sermonis qui me artem Latinae loquendae docuerunt, Paulae Marongiu et Ioanni Carlo Rossi, quibus omnibus spero fortuna mihi sit me in posterum denuo obuiam iturum. Gratias plures iis qui per interrete me instruxerunt quomodo melius linguas classicas intellegerem.
Nomen mihi uti uera dicam Luke Amadeus Ranieri sermone Anglico ac natu est, Latine uero Lucium Amadeum Ranierium malo uti aliquid conditionis illius antiquae et ipse participiam. Hunc situm, ut apparet, ad honorem puellae meae mirificae Laurenae confeci, appellationemque eius "laureolam" ex Laurenae nomine traxi. Mihi est omnis inspiratio.
MMVI·L·AMADEI·RANIERI