NOVA · PRAETERITA · DILECTA · NEXVS · AVCTOR


OMNIBVS·LECTORIBVS·CARIS

LAETISSIMO·EX·ANIMO·PERGRATIS·AMICIS

SALVTEM·DICIT·PLVRIMAM

L·AMADEVS·RANIERIVS

Pridem constitui me logon telarem, quod verbum pro Anglico weblog adhibeo, Latine scripturum esse. Linguam Latinam pulcherrimam existimo ex sermonibus terrarum, attamen libuit talem situm facerem, sicque ut credo melius colam nostram omnium dilectissimam veterum linguam. Alioquin, ut alias scripsi, saepe spero nuntios inter nos partiendos fore; siquis umquam situm vel nuntium cognoscat seu generis classicum seu cum terrarum omnibus dividendum me quam cito ut certiorem faciat.

Egomet XXIII annos natus sum signo Scorpionis, cujus nomen adhibeo ad hunc logon telarem, ac Marte in Scorpione conceptus sum, eumque planetam ante omnes diligo. Domi Kintnersvillae crevi, patria enim mihi Americae Pensylvania est, nunc vero in Bethlehem urbe apud Lehigh Uniuersitatem saepius cursus persquor geologiam linguasque discens. Semestribus anni MMV autem Florentiae studui ut Italice scirem, dein et Graecae Latinaeque discerem. Ibique praeceptoribus linguarum classicarum academicis optimis Florentinis, Fabricio Gonnelli atque Ioanni Franco Agosti, doctissimis occurrit, qui mihi magnopere auxilium tulerunt ut linguas melius cognoscerem, quibus gratias maximas ago, sescentasque gratias iis magistris Latini sermonis qui me artem Latinae loquendae docuerunt, Paulae Marongiu et Ioanni Carlo Rossi, quibus omnibus spero fortuna mihi sit me in posterum denuo obviam iturum. Gratias plures iis qui per interrete me instruxerunt quomodo melius linguas classicas intellegerem.

Nomen mihi uti uera dicam Luke Amadeus Ranieri sermone Anglico ac natu est, Latine vero Lucium Amadeum Ranierium malo uti aliquid conditionis illius antiquae et ipse participiam.